ガリア戦記 第5巻/注解/34節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 33節 | 34節 | 35節  

原文テキスト[編集]

[1] 34.    1At barbaris consilium non defuit.    Nam duces eorum tota acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet, illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent:    proinde omnia in victoria posita existimarent.    2Erant et virtute et numero pugnandi pares.    Nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat.    3Qua re animadversa, Ambiorix pronuntiari iubet ut procul tela coiciant neu propius accedant et quam in partem Romani impetum fecerint, cedant:    4levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil his noceri posse:    rursus se ad signa recipientes insequantur.


テキスト引用についての注記
  • ne quis : nequis と一語で表記する校訂版もある。
  •  : 校訂者が、テクストが壊れていると見なした箇所。この文 Erant ~ pares を削除提案する校訂版もある。


整形テキスト[編集]

[2] XXXIV.    At barbarīs cōnsilium nōn dēfuit.    Nam ducēs eōrum tōtā aciē prōnūntiāre iussērunt, nē quis ab locō discēderet, illōrum esse praedam atque illīs reservārī quaecumque Rōmānī relīquissent:    proinde omnia in victōriā posita exīstimārent.    Erant et virtūte et numerō pugnandī parēs.    Nostrī, tametsī ab duce et ā fortūnā dēserēbantur, tamen omnem spem salūtis in virtūte pōnēbant, et quotiēns quaeque cohors prōcurrerat, ab eā parte magnus numerus hostium cadēbat.    Quā rē animadversā, Ambiorīx prōnūntiārī iubet ut procul tēla coniciant neu propius accēdant et quam in partem Rōmānī impetum fēcerint, cēdant:    levitāte armōrum et cotīdiānā exercitātiōne nihil hīs nocērī posse:    rūrsus sē ad signa recipientēs īnsequantur.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]