コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第5巻/注解/44節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 43節 | 44節 | 45節  

原文テキスト[編集]

[1] 44.    1Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui primis ordinibus appropinquarent, T. Pullo et L. Vorenus.    2Hi perpetuas inter se controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis summis simultatibus contendebant.    3Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur, ‘Quid dubitas,’ inquit, ‘ Vorene?   aut quem locum tuae pro laude virtutis spectas ?    hic dies de nostris controversiis iudicabit.’    4Haec cum dixisset, procedit extra munitiones quaeque pars hostium confertissima est visa irrumpit.    5Ne Vorenus quidem sese vallo continet sed omnium veritus existimationem subsequitur.    6Tum mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostis immittit, atque unum ex multitudine procurrentem traicit;    quo percusso et exanimato, hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coiciunt neque dant regrediendi facultatem.    7Transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur.    8Avertit hic casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes circumsistunt.    9Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit.    10Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit;    illum veruto arbitrantur occisum.    11Gladio comminus rem gerit Vorenus, atque uno interfecto reliquos paulum propellit:    dum cupidius instat, in locum deiectus inferiorem concidit.    12Huic rursus circumvento fert subsidium Pullo, atque ambo incolumes compluribus interfectis summa cum laude sese intra munitiones recipiunt.    13Sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus videretur.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XLIV.    Erant in eā legiōne fortissimī virī, centuriōnēs, quī iam prīmīs ōrdinibus appropinquārent, Titus Pullō et Lūcius Vorēnus.    Hī perpetuās inter sē contrōversiās habēbant, quinam anteferrētur, omnibusque annīs dē locīs summīs simultātibus contendēbant.    Ex hīs Pullō, cum ācerrimē ad mūnītiōnēs pugnārētur,  ‘Quid dubitās,’  inquit,  ‘ Vorēne? aut quem locum tuae prō laude virtūtis spectās ?   hic diēs dē nostrīs contrōversiīs iūdicābit.’    Haec cum dīxisset, prōcēdit extrā mūnītiōnēs quaeque pars hostium cōnfertissima est vīsa inrumpit.    Nē Vorēnus quidem sēsē vallō continet sed omnium veritus exīstimātiōnem subsequitur.    Tum mediocrī spatiō relīctō Pullō pīlum in hostēs inmittit, atque ūnum ex multitūdine prōcurrentem trāicit;    quō percussō et exanimātō, hunc scūtīs prōtegunt, in hostem tēla ūniversī coniciunt neque dant regrediendī facultātem.    Trānsfīgitur scūtum Pullōnī et verūtum in balteō dēfīgitur.    Āvertit hīc cāsus vāgīnam et gladium ēdūcere cōnantī dextram morātur manum, impedītumque hostēs circumsistunt.    Succurrit inimīcus illī Vorēnus et labōrantī subvenit.    Ad hunc sē cōnfestim ā Pullōne omnis multitūdo convertit;    illum verūtō .    Gladiō comminus rem gerit Vorēnus, atque ūnō interfectō reliquōs paulum prōpellit:    dum cupidius īnstat, in locum dēiectus īnferiōrem concidit.    Huic rūrsus circumventō fert subsidium Pullō, atque ambō incolumēs complūribus interfectīs summā cum laude sēsē intrā mūnītiōnēs recipiunt.    Sīc fortūna in contentiōne et certāmine utrumque versāvit, ut alter alterī inimīcus auxiliō salūtīque esset neque dīiūdicārī posset, uter utrī virtūte anteferendus vidērētur.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]