ガリア戦記 第6巻/注解/12節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 12.
1Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani. 2Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. 3Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta, tantum potentia antecesserant 4ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab his principum filios acciperent et publice iurare cogerent, nihil se contra Sequanos consili inituros, et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. 5Qua necessitate adductus Diviciacus, auxili petendi causa Romam ad senatum profectus imperfecta re redierat. 6Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam aggregaverant meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata, Sequani principatum dimiserant. 7In eorum locum Remi successerant: quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant se Remis in clientelam dicabant. 8Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et repente collectam auctoritatem tenebant. 9Eo tum statu res erat ut longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
- テキスト引用についての注記
- compluribus : conpluribus と表記する校訂版もある。
整形テキスト
[編集][2] XII. ①Cum Caesar in Galliam vēnit, alterius factiōnis prīncipēs erant Haeduī, alterius Sēquanī. ②Hī cum per sē minus valērent, quod summa auctōritās antīquitus erat in Haeduīs magnaeque eōrum erant clientēlae, Germānōs atque Ariovistum sibi adiūnxerant eōsque ad sē magnīs iactūrīs pollicitātiōnibusque perdūxerant. ③Proeliīs vērō complūribus factīs secundīs atque omnī nōbilitāte Haeduōrum interfectā, tantum potentiā antecesserant ④ut magnam partem clientium ab Haeduīs ad sē trādūcerent obsidēsque ab iīs prīncipum fīliōs acciperent et pūblicē iūrāre cōgerent, nihil sē contrā Sēquanōs cōnsiliī initūrōs, et partem fīnitimī agrī per vim occupātam possidērent Galliaeque tōtīus prīncipātum obtinērent. ⑤Quā necessitāte adductus Dīviciācus, auxiliī petendī causā Rōmam ad senātum profectus imperfectā rē redierat.
⑥Adventū Caesaris factā commūtātiōne rērum, obsidibus Haeduīs redditīs, veteribus clientēlīs restitūtīs, novīs per Caesarem comparātīs, quod iī, quī sē ad eōrum amīcitiam adgregāverant meliōre condiciōne atque aequiōre imperiō sē ūtī vidēbant, reliquīs rēbus eōrum grātiā dignitāteque amplificātā, Sēquanī principātum dīmīserant. ⑦In eōrum locum Rēmī successerant: quōs quod adaequāre apud Caesarem grātiā intellegēbātur, iī, quī propter veterēs inimīcitiās nūllō modō cum Haeduīs coniungī poterant, sē Rēmīs in clientēlam dicābant. ⑧Hōs illī dīligenter tuēbantur: ita et novam et repente collēctam auctōritātem tenēbant. ⑨Eō tum statū rēs erat, ut longē prīncipēs habērentur Haeduī, secundum locum dignitātis Rēmī obtinērent.

- 注記
- 原文の Aeduī, Aeduīs, Aeduōrum, aggregāverant, auxilī, cōnsilī, eī などは、
それぞれ Haeduī, Haeduīs, Haeduōrum, adgregāverant, auxiliī, cōnsiliī, iī などとした。
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#12節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。