ガリア戦記 第6巻/注解/14節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 14.
1Druides a bello abesse consuerunt, neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. 2Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. 3Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos non nulli XX in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur. 4Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos qui discunt litteris confisos minus memoriae studere; quod fere plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. 5In primis hoc volunt persuadere, non interire animas sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. 6Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XIV.
①Druidēs ā bellō abesse cōnsuērunt, neque tribūta ūnā cum reliquīs pendunt; mīlitiae vacātiōnem omniumque rērum habent immūnitātem. ②Tantīs excitātī praemiīs et suā sponte multī in disciplīnam conveniunt et ā parentibus propinquīsque mittuntur. ③Magnum ibi numerum versuum ēdiscere dīcuntur. Itaque annōs nōn nūllī vīcēnōs (XX) in disciplīnā permanent. Neque fās esse exīstimant ea litterīs mandāre, cum in reliquīs ferē rēbus, pūblicīs prīvātīsque ratiōnibus, Graecīs litterīs ūtantur. ④Id mihi duābus dē causīs īnstituisse videntur, quod neque in vulgum disciplīnam efferrī velint neque eōs quī discunt litterīs cōnfīsōs minus memoriae studēre; quod ferē plērīsque accidit ut praesidiō litterārum dīligentiam in perdiscendō ac memoriam remittant. ⑤In prīmīs hōc volunt persuādēre, nōn interīre animās sed ab aliīs post mortem trānsīre ad aliōs, atque hōc maximē ad virtūtem excitārī putant, metū mortis neglēctō. ⑥Multa praetereā dē sīderibus atque eōrum mōtū, dē mundī ac terrārum magnitūdine, dē rērum nātūrā, dē deōrum immortālium vī ac potestāte disputant et iuventūtī trādunt.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#14節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。