ガリア戦記 第1巻/注解/14節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 13節 | 14節 | 15節  

原文テキスト[編集]

[1] 14. 1His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent, memoria teneret, atque eo gravius ferre, quo minus merito populi Romani accidissent.   2qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere;   sed eo deceptum quod neque commissum a se intellegeret quare timeret, neque sine causa timendum putaret.   3quodsi veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobroges vexassent, memoriam deponere posse?   4quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere.   5consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.   6cum ea ita sint, tamen si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satisfaciant, sese cum iis pacem esse facturum.   7Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare consuerint;   eius rei populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.


テキスト引用についての注記
  • accidissent (三人称・複数・過去完了・能動・接続法) : χ系写本の記述で、Klotz, Seel のトイプナー版、Constans のビュデ版はこれを支持する。
    accidisset (三人称・単数・過去完了・能動・接続法) : φ β系写本の記述で、Hering のトイプナー版は、こちらを採る。
  • quodsi : Klotz はこの表記を採る。 Seel, Hering, Constansquod si と記す。
  • Allobroges : β系写本・写本C の記述で、Klotz, Seel および Fuchs はこれを支持する。
    Allobrogas : 写本A M L N の記述で、Meusel, Constans はこちらを採る。
    Allobrogos : 写本Q ではこの表記になっている。
  • impune : Klotz, Seel はこの表記を採る。
    inpune : Constans, Hering はこちらの表記を採る。

整形テキスト[編集]

[2] XIV.   《1》Hīs Caesar ita respondit: eō sibi minus dubitātiōnis darī, quod eās rēs, quās lēgātī Helvētiī commemorāssent, memoriā tenēret, atque eō gravius ferre, quō minus meritō populī Rōmānī accidissent:  《2》quī sī alicūius iniūriae sibi cōnscius fuisset, nōn fuisse difficile cavēre; sed eō dēceptum, quod neque commissum ā sē intellegeret, quārē timēret, neque sine causā timendum putāret.   《3》Quodsī veteris contumēliae oblīvīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Haeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogēs vexāssent, memoriam dēpōnere posse?   《4》Quod suā victōriā tam īnsolenter glōriārentur, quodque tam diū sē impūne iniūriās tulisse admīrārentur, eōdem pertinēre.   《5》Cōnsuēsse enim deōs immortālēs, quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, hīs secundiōrēs interdum rēs et diūturniōrem impūnitātem concēdere.   《6》Cum ea ita sint, tamen, sī obsidēs ab iīs sibi dentur, utī ea, quae polliceantur, factūrōs intellegat, et sī Haeduīs dē iniūriīs, quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satisfaciant, sēsē cum iīs pācem esse factūrum.   《7》Dīvicō respondit: ita Helvētiōs ā māiōribus suīs īnstitūtōs esse, utī obsidēs accipere, nōn dare, cōnsuērint; ēius reī populum Rōmānum esse testem. Hōc respōnsō datō discessit.

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]