ガリア戦記 第1巻/注解/20節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 19節 | 20節 | 21節  

原文テキスト[編集]

[1] 20. 1Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit nequid gravius in fratrem statueret:   2scire se illa esse vera neque quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset, (3)quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur.   3sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri.   4quod siquid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum.   qua ex re futurum uti totius Galliae animi a se averterentur.   5haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit;   consolatus rogat, finem orandi faciat;   tanti eius apud se gratiam esse ostendit ut et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet.   6Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet;   quae in eo reprehendat ostendit;   quae ipse intellegat, quae civitas queratur proponit;   monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet;   praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.   Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur, scire possit.


テキスト引用についての注記
  • nequid : Klotz はこの表記を採るが、他の校訂版では ne quid と表記している。
  • neque : Novák による表記の変更で、Meusel, Klotz, Fuchs, Hering はこれを支持する。
    • nec : 主要写本ω の表記で、Constans, Seel はこちらを採っている。
  • 2項と3項の区切りは、校訂者(校訂版)によって分かれている。
    • 3 sese tamen ~ commoveri. : Klotz, Seel, Hering のトイプナー版などは、この箇所を3項とする。
    • ~ per se crevisset; 3 quibus opibus ~ :Dinter, Constans などは2項と3項の区切りをこの位置としている。
  • siquid : Klotz はこの表記を採るが、他の校訂版では si quid と表記している。
  • uti : α系写本の表記で、β系写本では ut となっている。
  • ut : Klotz はこの表記を採るが、他の校訂版(Meusel, Constans, Seel, Hering, Fuchs)は uti としている。


整形テキスト[編集]

[2] XX.   《1》Dīviciācus multīs cum lacrimīs Caesarem complexus obsecrāre coepit, nē quid gravius in frātrem statueret:   《2》Scīre sē illa esse vēra, neque quemquam ex eō plūs quam sē dolōris capere, proptereā quod, cum ipse grātiā plūrimum domī atque in reliquā Galliā, ille minimum propter adulēscentiam posset, per sē crēvisset, quibus opibus ac nervīs nōn sōlum ad minuendam grātiam, sed paene ad perniciem suam ūterētur.   《3》Sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne vulgī commovērī.   《4》Quod sī quid eī ā Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amīcitiae apud eum tenēret, nēminem exīstimātūrum nōn suā voluntāte factum;   quā ex rē futūrum utī tōtīus Galliae animī ā sē āverterentur.   《5》Haec cum plūribus verbīs flēns ā Caesare peteret, Caesar ēius dextram prendit;   cōnsōlātus rogat, fīnem ōrandī faciat;   tantī ēius apud sē grātiam esse ostendit, utī et reī pūblicae iniūriam et suum dolōrem ēius voluntātī ac precibus condōnet.   《6》Dumnorīgem ad sē vocat, frātrem adhibet;   quae in eō reprehendat, ostendit;   quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur, prōpōnit;   monet ut in reliquum tempus omnēs suspīciōnēs vītet;   praeterita sē Dīviciācō frātrī condōnāre dīcit.   Dumnorīgī custōdēs pōnit, ut quae agat, quibuscum loquātur, scīre possit.

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]