ガリア戦記 第1巻/注解/30節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 29節 | 30節 | 31節  

原文テキスト[編集]

[1] 30.   1Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati principes civitatum ad Caesarem gratulatum convenerunt:   2intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam populi Romani accidisse,   3propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent, uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum iudicassent reliquasque civitates stipendiarias haberent.    4petiverunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere voluntate liceret; sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent.    5ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando, nequis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.


テキスト引用についての注記
  • tametsi : 写本 χ系・Lπ系の記述で、現代の校訂版はこれを支持する。
    • iam et si :写本 B M S Nρ系の記述。
  • populi romani : 写本 A M Sπ系の記述で、現代の校訂版はこれを支持する。
    • p. r. : 写本 Q B L Nρ系は略記している。
    • populus romanus : 写本 V2 の記述で、Aldus はこれを採る。
  • terrae : 主要写本 ω の記述だが、古い印刷本(edd. vett.)は削除(del.)している。
  • ex omni Gallia : Gertz はこの箇所を削除(del.)している。
  • opportunissimum : Heringoportunissimum への挿入提案 op<p>ortunissimum として示す。
  • petō の三・複・完・能・直 :  petīvērunt, petīvēre, petiērunt, petiēre   の4語形がある。
  • caesaris facere voluntate : π系写本の記述で、Klotz はこの語順を採る。
    • caesaris voluntate facere : α系写本の記述で、Constans, Seel, Hering はこの語順を採る。
    • facere voluntate caesaris : ρ系写本(U R)の記述[2]
    • facere caesaris voluntate 写本 U の記述[3]
  • nequis (= ne + aliquis) : Constansne quis と表記する。

整形テキスト[編集]

[4] XXX.   Bellō Helvētiōrum cōnfectō tōtīus ferē Galliae lēgātī prīncipēs cīvitātum ad Caesarem grātulātum convēnērunt:   intellegere sēsē, tametsī prō veteribus Helvētiōrum iniūriīs populī Rōmānī ab hīs poenās bellō repetīsset, tamen eam rem nōn minus ex ūsū terrae Galliae quam populī Rōmānī accidisse,   proptereā quod eō cōnsiliō flōrentissimīs rēbus domōs suās Helvētiī relīquissent, utī tōtī Galliae bellum īnferrent imperiōque potīrentur locumque domiciliō ex magnā cōpiā dēligerent, quem ex omnī Galliā opportūnissimum ac frūctuōsissimum iūdicāssent, reliquāsque cīvitātēs stīpendiāriās habērent.    Petivērunt, utī sibi concilium tōtīus Galliae in diem certam indīcere idque Caesaris voluntāte facere licēret; sēsē habēre quāsdam rēs, quās ex commūnī cōnsēnsū ab eō petere vellent.    Eā rē permissā diem conciliō cōnstituērunt et iūre iūrandō, nēquis ēnūntiāret, nisi quibus commūnī cōnsiliō mandātum esset, inter sē sānxērunt.

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ Seel による。
  3. ^ Hering による。
  4. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]