ガリア戦記 第1巻/注解/42節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
ナビゲーションに移動 検索に移動
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 41節 | 42節 | 43節  

原文テキスト[編集]

[1] 42.    1Cognito Caesaris adventu, Ariovistus legatos ad eum mittit:    quod antea de colloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius accessisset, seque id sine periculo facere posse existimare.    2Non respuit condicionem Caesar, iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset ultro polliceretur; 3magnamque in spem veniebat pro suis tantis populique Romani in eum beneficiis, cognitis suis postulatis, fore uti pertinacia desisteret.    Dies colloquio dictus est, ex eo die quintus.    4Interim saepe ultro citroque cum legati inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem peditem ad colloquium Caesar adduceret:    vereri se ne per insidias ab eo circumveniretur: uterque cum equitatu veniret: alia ratione sese non esse venturum.    5Caesar, quod neque colloquium interposita causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit, omnibus equis Gallis equitibus detractis, eo legionarios milites legionis decimae, cui quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid opus facto esset, haberet.    6Quod cum fieret, non irridicule quidam ex militibus decimae legionis dixit: plus quam pollicitus esset Caesarem ei facere;    pollicitum se in cohortis praetoriae loco decimae legionem habiturum, ad equum rescribere.


テキスト引用についての注記

整形テキスト[編集]

[2] XLII.    Cōgnitō Caesaris adventū   Ariovistus lēgātōs ad eum mittit:    quod anteā dē conloquiō postulāsset, id per sē fierī licēre, quoniam propius accessisset   sēque id sine perīculō facere posse exīstimāret.    Nōn respuit condiciōnem Caesar, iamque eum ad sānitātem revertī arbitrābātur, cum id, quod anteā petentī dēnegāsset, ultrō pollicērētur, magnamque in spem veniēbat prō suīs tantīs populīque Rōmānī in eum beneficiīs   cōgnitīs suīs postulātīs   fore, utī pertināciā dēsisteret.    Diēs conloquiō dictus est, ex eō diē quīntus.    Interim saepe ultrō citrōque cum lēgātī inter eōs mitterentur, Ariovistus postulāvit, nē quem peditem ad conloquium Caesar addūceret:    verērī sē, nē per īnsidiās ab eō circumvenīrētur;   uterque cum equitātū venīret;   aliā ratiōne sēsē nōn esse ventūrum.    Caesar, quod neque conloquium interpositā causā tollī volēbat neque salūtem suam Gallōrum equitātuī committere audēbat, commodissimum esse statuit   omnibus equīs Gallīs equitibus dētractīs   eō legiōnāriōs mīlitēs legiōnis decimae (X.), cuī quam māximē cōnfīdēbat, impōnere, ut praesidium quam amīcissimum, sī quid opus factō esset, habēret.    Quod cum fieret, nōn inrīdiculē quīdam ex mīlitibus decimae (X.) legiōnis dīxit   plūs, quam pollicitus esset, Caesarem facere: pollicitum sē in cohortis praetōriae locō decimae (X.) legiōnem habitūrum   ad equum rescrībere.

注記
  • 原文の colloquium, irrīdiculē などは、それぞれ古形の conloquium, inrīdiculē などとした。
  • ①項
    • exīstimāret : β系写本などの記述で、Klotz, Seel, Hering らはこれを支持する。
      exīstimāre : α系写本の記述で、Pontet, Constans らはこちらを採る。
  • ④項
    • saepe ultrō citrōque cum lēgātī : α系写本の語順で、Pontet, Klotz, Constans, Hering らはこれを採る。
      cum lēgātī saepe ultrō citrōque : Meusel による語順で、Seel はこちらを採る。
      saepe cum lēgātī ultrō citrōque : β系写本の語順。
  • ⑤項
    • eō legiōnāriōs : α系写本の語順で、Pontet, Meusel, Constans, Seel らは、これを採る。
      legiōnāriōs eō : β系写本の語順で、Klotz, Hering らはこちらを採る。
    • cuī quam : β系やφ系写本の記述で、Pontet, Constans, Seel らは、これを支持する。
      quod eī : Niedermann による修正で、Klotz は、これを採る。
      cuī quod : χ系写本などの記述で、Hering はこちらを採る。
  • ⑥項
    • eī : α系写本の記述で、Pontet, Constans, Seel らはこれを支持する。
      β系写本などでは を欠き、Meusel, Klotz, Hering らは、こちらを採る。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]