ガリア戦記 第1巻/注解/41節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 40節 | 41節 | 42節  

原文テキスト[編集]

[1] 41.    1Hac oratione habita, mirum in modum conversae sunt omnium mentes, summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est;    2princepsque decima legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit.    3Deinde reliquae legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti (*) Caesari satisfacerent:    se nec umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum iudicium sed imperatoris esse existimavisse.    4Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum, quod ex allis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est.    5Septimo die, cum iter non intermitteret, ab exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a nostris milibus passuum quattuor et XX abesse.


テキスト引用についての注記

整形テキスト[編集]

[2] XLI.    Hāc ōrātiōne habitā mīrum in modum conversae sunt omnium mentēs summaque alacritās et cupiditās bellī gerendī inlāta est,    prīncepsque decima (X.) legiō per tribūnōs mīlitum eī grātiās ēgit, quod dē sē optimum iūdicium fēcisset, sēque esse ad bellum gerendum parātissimam cōnfīrmāvit.    Deinde reliquae legiōnēs cum tribūnīs mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnibus ēgērunt, utī per eōs Caesarī satis facerent ;    sē neque umquam dubitāsse neque timuisse neque dē summā bellī suum iūdicium, sed imperātōris esse exīstimāvisse.    Eōrum satisfactiōne acceptā et itinere exquīsītō per Dīviciācum, quod ex allīs eī māximam fidem habēbat, ut mīlium amplius quīnquāgintā circuitū locīs apertīs exercitum dūceret, dē quartā vigiliā, ut dīxerat, profectus est.    Septimō diē, cum iter nōn intermitteret, ab explōrātōribus certior factus est Ariovistī cōpiās ā nostrīs mīlibus passuum quattuor (IIII) et vīgintī (XX.) abesse.

注記
  • ①項
    • inlāta : Klotz, Hering らはこの修正案を支持する。
      innāta : Pontet, Constans は写本に従う。
      iniecta : Seel はこの修正案を支持する。
  • ③項
    • per eōs : Pontet, Constansα系写本に従って、この箇所を省く。
  • ④項
    • ex allīs : Pontet, Klotz, Hering らは、写本に従う。
      ex Gallīs : ConstansCiacconius​ の修正案を支持する。
      ē Gallīs : Seel はこのように修正提案する。
  • ⑤項
    • mīlibus : Pontet, Klotz, Constans らは、写本に従う。
      mīlia : Seel, Hering らは、Meusel​ の修正案を支持する。


注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]