ガリア戦記 第1巻/注解/48節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
ナビゲーションに移動 検索に移動
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 47節 | 48節 | 49節  

原文テキスト[編集]

[1] 48.    1Eodem die castra promovit et milibus passuum sex a Caesaris castris sub monte consedit.    2Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit, eo consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis et Aeduis supportaretur Caesarem intercluderet.    3Ex eo die dies continuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deesset.    4Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit.    5Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant.    Equitum milia erant sex, totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant;    cum his in proeliis versabantur.    6Ad eos se equites recipiebant:    hi, si quid erat durius, concurrebant;    si qui graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant;    7si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis equorum sublevati cursum adaequarent.


テキスト引用についての注記

整形テキスト[編集]

[2] XLVIII.    Eōdem diē castra prōmōvit et mīlibus passuum sex (VI.) ā Caesaris castrīs sub monte cōnsēdit.    Postrīdiē ēius diēī praeter castra Caesaris suās cōpiās trādūxit et mīlibus passuum duōbus ultrā eum castra fēcit   eō cōnsiliō, utī frūmentō commeātūque, quī ex Sēquanīs et Haeduīs subportārētur, Caesarem interclūderet.    Ex eō diē diēs continuōs quīnque (V.) Caesar prō castrīs suās cōpiās prōdūxit et aciem īnstrūctam habuit, ut, sī vellet Ariovistus proeliō contendere, eī potestās nōn dēesset.    Ariovistus hīs omnibus diēbus exercitum castrīs continuit, equestrī proeliō cotīdiē contendit.    Genus hoc erat pugnae, quō sē Germānī exercuerant:   (5*) equitum mīlia erant sex (VI), totidem numerō peditēs vēlōcissimī ac fortissimī, quōs ex omnī cōpiā singulī singulōs suae salūtis causā dēlēgerant; (6*)cum hīs in proeliīs versābantur,    (6**) ad eōs sē equitēs recipiēbant;   (6***) hī, sī quid erat dūrius, concurrēbant;    (7*)sī quī graviōre vulnere acceptō equō dēciderat, circumsistēbant; sī quō erat longius prōdeundum aut celerius recipiendum, tanta erat hōrum exercitātiōne celeritās, ut iubīs equōrum sublevātī cursum adaequārent.

注記
  • 原文の Aeduīs, supportārētur などは、
    それぞれ Haeduīs, subportārētur などとした。
  • ⑤項
    (5*) equitum mīlia erant ・・・ versābantur.   : Constans は、この部分を⑤項とする。
  • ⑥項
    (6*) cum hīs ・・・ concurrēbant;   : Klotz, Seel らは、この部分を⑥項とする。
    (6**) Ad eōs ・・・ circumsistēbant;   : Pontet, Constans らは、この部分を⑥項とする。
    (6***) hī, sī quid erat ・・・ circumsistēbant;   : Hering は、この部分を⑥項とする。
    • ad eōs : 主要写本ω の記述で、Pontet, Constans, Hering らは、これを支持する。
      ad hōs : Klotz による修正で、Seel はこれを支持する。
  • ⑦項
    (7*) sī quī graviōre ・・・ adaequārent.   : Klotz, Seel は、この部分を⑦項とする。
    sī quō erat longius ・・・ adaequārent.   : Pontet, Constans, Hering らは、この部分を⑦項とする。
    • equōrum sublevātī : 主要写本ω の語順で、Pontet, Constans, Seel, Hering らは、これを支持する。
      sublevātī equōrum : Meusel による修正で、Klotz は、これを支持する。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]