ガリア戦記 第2巻/注解/1節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・SECVNDVS


  ガリア戦記 注解編     第2巻  

 1巻54節 | 1節 | 2節  

原文テキスト[編集]

[1] 1.    1Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur litterisque item Labieni certior fiebat omnis Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare.    2Coniurandi has esse causas:    primum quod vererentur ne, omni pacata Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur;    3deinde quod ab non nullis Gallis sollicitarentur partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant;    4ab non nullis etiam quod in Gallia a potentioribus atque eis qui ad conducendos homines facultates habebant vulgo regna occupabantur, qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] I.    Cum esset Caesar in citeriōre Galliā [in hībernīs], ita utī suprā dēmōnstrāvimus, crēbrī ad eum rūmōrēs adferēbantur  litterīsque item Labiēnī certior fiēbat omnēs Belgās, quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus, contrā populum Rōmānum coniūrāre obsidēsque inter sē dare.    Coniūrandī hās esse causās:    prīmum, quod verērentur, nē  omnī pācātā Galliā  ad eōs exercitus noster addūcerētur;    deinde, quod ab nōnnūllīs Gallīs sollicitārentur, partim quī, ut Germānōs diūtius in Galliā versārī nōluerant, ita populī Rōmānī exercitum hiemāre atque inveterāscere in Galliā molestē ferēbant, partim quī mōbilitāte et levitāte animī novīs imperiīs studēbant;    ab nōnnūllīs etiam, quod in Galliā ā potentiōribus atque iīs, quī ad condūcendōs hominēs facultātēs habēbant, vulgō rēgna occupābantur, quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.

注記
  • 原文の omnīs, nōn nūllīs, eīs などは、
    それぞれ omnēs, nōnnūllīs, iīs などとした。
  • ①項
    • [in hībernīs] : Görlitz によって削除提案され、Pontet, Holmes, Seel らは、その記号 [    ] を記す。
      <legiōnēsque essent conlocātae> in hībernīs : Klotz による挿入提案で、Constans は、これを支持する。


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]