ガリア戦記 第2巻/注解/11節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
ナビゲーションに移動 検索に移動
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・SECVNDVS


  ガリア戦記 注解編     第2巻  

 10節 | 11節 | 12節  

原文テキスト[編集]

[1] 11.    1Ea re constituta, secunda vigilia magno cum strepitu ac tumultu castris egressi, nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur.    2Hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit.    3Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum qui novissimum agmen moraretur praemisit.    His Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit;    T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit.    4Hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent, fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent,    5priores, quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito clamore, perturbatis ordinibus, omnes in fuga sibi praesidium ponerent.    6Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium, sub occasumque solis destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XI.    Eā rē cōnstitūtā   secundā vigiliā magnō cum strepitū ac tumultū castrīs ēgressī   nūllō certō ōrdine neque imperiō, cum sibi quisque prīmum itineris locum peteret et domum pervenīre properāret, fēcērunt, ut cōnsimilis fugae profectiō vidērētur.    Hāc rē statim Caesar per speculātōrēs cognitā īnsidiās veritus, quod, quā dē causā discēderent, nōndum perspexerat, exercitum equitātumque castrīs continuit.    Prīmā lūce   cōnfirmātā rē ab explōrātōribus   omnem equitātum, quī novissimum agmen morārētur, praemīsit.    Hīs Quīntum (Q.) Pedium et Lūcium (L.) Aurunculēium Cottam lēgātōs praefēcit;    Titum (T.) Labienum lēgātum cum legiōnibus tribus subsequī iussit.    Hī novissimōs adortī et multa mīlia passuum prōsecūtī magnam multitūdinem eōrum fugientium concīdērunt, cum ab extrēmō agmine, ad quōs ventum erat, cōnsisterent   fortiterque impetum nostrōrum mīlitum sustinērent,    priōrēs   quod abesse a perīculō vidērentur neque ūllā necessitāte neque imperiō continērentur, exaudītō clāmōre   perturbātīs ōrdinibus   omnēs in fugā sibi praesidium pōnerent.    Ita sine ūllō perīculō tantam eōrum multitūdinem nostrī interfēcērunt, quantum fuit diēī spatium,  sub occāsumque sōlis sequī dēstitērunt sēque in castra, ut erat imperātum, recēpērunt.


注記
  • ③項
    • hīs : α系写本の記述で、Pontet, Holmes, Constans, Seel らは、こちらを支持する。
      • que : β系写本の記述で、Klotz, Hering らは、こちらを支持する。
  • ⑥項
    • occāsumque : α系写本の記述で、Pontet, Constans, Klotz, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      • occāsum : Meusel による修正で、Holmes らは、こちらを支持する。
      • occāsū : β系写本の記述。
    • sequī : β系写本の記述で、Holmes, Klotz, Hering らは、こちらを支持する。
      • α系写本では sequī を欠き、Pontet, Constans, Seel らは、こちらを支持する。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]