ガリア戦記 第2巻/注解/12節
表示
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・SECVNDVS
ガリア戦記 注解編 | 第2巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 5.
1Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in finis Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere confecto ad oppidum Noviodunum contendit. 2Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem, paucis defendentibus, expugnare non potuit. 3Castris munitis, vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. 4Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. 5Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XII.
①Postrīdiē eius diēī Caesar, priusquam sē hostēs ex terrōre ac fugā reciperent, in fīnēs Suessiōnum, quī proximī Rēmīs erant, exercitum dūxit et magnō itinere cōnfectō ad oppidum Noviodūnum contendit. ②Id ex itinere oppugnāre cōnātus, quod vacuum ab dēfēnsōribus esse audiēbat, propter lātitūdinem fossae mūrīque altitūdinem paucīs dēfendentibus expugnāre nōn potuit. ③Castrīs mūnītīs vīneās agere quaeque ad oppugnandum ūsuī erant comparāre coepit. ④Interim omnis ex fugā Suessiōnum multitūdō in oppidum proximā nocte convēnit. ⑤Celeriter vīneīs ad oppidum āctīs, aggere iactō turribusque cōnstitūtīs, magnitūdine operum, quae neque vīderant ante Gallī neque audierant, et celeritāte Rōmānōrum permōtī lēgātōs ad Caesarem dē dēditiōne mittunt et petentibus Rēmīs, ut cōnservārentur, impetrant.
- 注記
- 原文の prius quam, fīnīs などは、
それぞれ priusquam, fīnēs などとした。 - ①項
- ②項
- ab : α系写本の表記で、Pontet, Holmes, Constans, Klotz, Seel らは、こちらを採る。
- ā : β系写本の表記で、Hering は、こちらを採る。
- ab : α系写本の表記で、Pontet, Holmes, Constans, Klotz, Seel らは、こちらを採る。
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第2巻#12節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。