ガリア戦記 第2巻/注解/28節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・SECVNDVS


  ガリア戦記 注解編     第2巻  

 27節 | 28節 | 29節  

原文テキスト[編集]

[1] 28.    1Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto, maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes collectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur,    2omnium qui supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt, et in commemoranda civitatis calamitate ex sescentis ad tris senatores, ex hominum milibus LX vix ad quingentos, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt.    3Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.


テキスト引用についての注記
  • sescentis : Constanssexcentis と表記している。
    • Holmes らは、DC と表記している。
  • quingentos : Holmes らは D と表記している。

整形テキスト[編集]

[2] XXVIII.    Hōc proeliō factō et prope ad interneciōnem gente ac nōmine Nerviōrum redāctō   māiōrēs nātū, quōs ūnā cum puerīs mulieribusque in aestuāria ac palūdēs coniectōs dīxerāmus, hāc pugnā nūntiātā, cum victōribus nihil impedītum, victīs nihil tūtum arbitrārentur,    omnium, quī supererant, cōnsēnsū lēgātōs ad Caesarem mīsērunt sēque eī dēdidērunt, et in commemorandā cīvitātis calamitāte ex sescentīs (DC) ad trēs senātōrēs, ex hominum mīlibus LX (sexāgintā) vix ad quīngentōs (D), quī arma ferre possent, sēsē redāctōs esse dīxērunt.    Quōs Caesar, ut in miserōs ac supplicēs ūsus misericordiā vidērētur, dīligentissimē cōnservāvit suīsque fīnibus atque oppidīs ūtī iussit et fīnitimīs imperāvit, ut ab iniūriā et maleficiō sē suōsque prohibērent.


注記
  • 原文の trīs は、trēs とした。
  • ①項
    • coniectōs : Glandorp による修正で、Holmes, Constans, Klotz, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      • collēctōs : 主要写本ω による記述で、Pontet らは、こちらを支持する。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]