コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第3巻/注解/1節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 2巻35節 | 1節 | 2節  

原文テキスト

[編集]
[1] 1.    1Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII. et parte equitatus in Nantuates, Veragros, Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpis pertinent.    2Causa mittendi fuit quod iter per Alpis, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat.    3Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa collocaret.    4Galba, secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortis duas in Nantuatibus collocare, et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus, hiemare;    5qui vicus positus in valle, non magna adiecta planitie, altissimis montibus undique continetur.    6Cum hic in duas partis flumine divideretur, alteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit.    Eum locum vallo fossaque munivit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] I.    Cum in Ītaliam proficīscerētur Caesar, Servium (Ser.) Galbam cum legiōne duodecimā (XII.) et parte equitātūs in Nantuātēs, Verāgrōs, Sedūnōsque mīsit, quī ā fīnibus Allobrogum et lacū Lemānnō et flūmine Rhodanō ad summās Alpēs pertinent.    Causa mittendī fuit, quod iter per Alpēs, quō magnō cum perīculō magnīsque cum portōriīs mercātōrēs īre cōnsuerant, patefierī volēbat.    Huic permīsit, sī opus esse arbitrārētur, utī in hīs locīs legiōnem hiemandī causā conlocāret.    Galba   secundīs aliquot proeliīs factīs castellīsque complūribus eōrum expugnātīs, missīs ad eum undique lēgātīs obsidibusque datīs et pāce factā   cōnstituit cohortēs duās in Nantuātibus conlocāre  et ipse cum reliquīs eius legiōnis cohortibus in vīcō Verāgrōrum, quī appellātur Octōdūrus, hiemāre;    quī vīcus positus in valle, nōn magnā adiectā plānitiē, altissimīs montibus undique continētur.    Cum hic in duās partēs flūmine dīviderētur, alteram partem eius vīcī Gallīs [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab hīs relictam cohortibus attribuit. Eum locum vallō fossāque mūnīvit.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]