ガリア戦記 第3巻/注解/26節
表示
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS
ガリア戦記 注解編 | 第3巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 26. 1Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri velit ostendit. 2Illi, ut erat imperatum, eductis eis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt 3atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab eis videri aut quid rei gereretur cognosci posset. 4Tum vero clamore ab ea parte audito, nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. 5Hostes undique circumventi, desperatis omnibus rebus, se per munitiones deicere et fuga salutem petere intenderunt. 6Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in castra recipit.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XXVI.
①Crassus equitum praefectōs cohortātus, ut magnīs praemiīs pollicitātiōnibusque suōs excitārent, quid fierī velit ostendit. ②Illī, ut erat imperātum, ēductīs iīs cohortibus quae praesidiō castrīs relictae intrītae ab labōre erant, et longiōre itinere circumductīs, nē ex hostium castrīs cōnspicī possent, omnium oculīs mentibusque ad pugnam intentīs celeriter ad eās quās dīximus mūnītiōnēs pervēnērunt ③atque hīs prōrutīs prius in hostium castrīs cōnstitērunt quam plānē ab eīs vidērī aut quid reī gererētur cognōscī posset. ④Tum vērō clāmōre ab eā parte audītō, nostrī redintegrātis vīribus, quod plērumque in spē victōriae accidere cōnsuēvit, ācrius impugnāre coepērunt. ⑤Hostēs undique circumventī, dēspērātīs omnibus rēbus, sē per mūnītiōnēs dēicere et fugā salūtem petere intendērunt. ⑥Quōs equitātus apertissimīs campīs cōnsectātus ex mīlium quīnquāgintā (L) numerō, quae ex Aquītāniā Cantabrīsque convēnisse cōnstābat, vix quārtā parte relicta, multā nocte sē in castra recipit.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第3巻#26節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。