ガリア戦記 第3巻/注解/29節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 28節 | 29節 | 4巻1節  

原文テキスト[編集]

[1] 29.    1Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit et, ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem collocabat et pro vallo ad utrumque latus exstruebat.    2Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque extrema impedimenta ab nostris tenerentur, ipsi densiores silvas peterent, eiusmodi sunt tempestates consecutae uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent.    3Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus quae proxime bellum fecerant, in hibernis collocavit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XXIX.    Reliquīs deinceps diēbus Caesar silvās caedere īnstituit et, nē quis inermibus imprūdentibusque mīlitibus ab latere impetus fierī posset, omnem eam māteriam quae erat caesa conversam ad hostem conlocābat et prō vallō ad utrumque latus exstruēbat.    Incrēdibilī celeritāte magnō spatiō paucīs diēbus cōnfectō, cum iam pecus atque extrēma impedīmenta ab nostrīs tenērentur, ipsī dēnsiōrēs silvās peterent, ēiusmodī sunt tempestātēs cōnsecūtae utī opus necessāriō intermitterētur et continuātiōne imbrium diūtius sub pellibus mīlitēs continērī nōn possent.    Itaque vāstātīs omnibus eōrum agrīs, vīcīs aedificiīsque incēnsīs, Caesar exercitum redūxit et in Aulercīs Lexoviīsque, reliquīs item cīvitātibus quae proximē bellum fēcerant, in hībernīs conlocāvit.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]