ガリア戦記 第3巻/注解/28節
表示
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS
ガリア戦記 注解編 | 第3巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 28.
1Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique super erant qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum adduxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt. 2Nam quod intellegebant maximas nationes quae proelio contendissent pulsas superatasque esse, continentisque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. 3Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. 4Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas reppulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] XXVIII. ①Eōdem ferē tempore Caesar, etsī prope exācta iam aestās erat, tamen, quod omnī Galliā pācātā Morinī Menapiīque super erant quī in armīs essent neque ad eum umquam lēgātōs dē pāce mīsissent, arbitrātus id bellum celeriter cōnficī posse eō exercitum addūxit; quī longē aliā ratiōne ac reliquī Gallī bellum gerere coepērunt. ②Nam quod intellegēbant maximās nātiōnēs quae proeliō contendissent pulsās superātāsque esse, continentīsque silvas ac palūdēs habēbant, eō sē suaque omnia contulērunt. ③Ad quārum initium silvārum cum Caesar pervēnisset castraque mūnīre īnstituisset neque hostis interim vīsus esset, dispersīs in opere nostrīs subitō ex omnibus partibus silvae ēvolāvērunt et in nostrōs impetum fēcērunt. ④Nostrī celeriter arma cēpērunt eōsque in silvās reppulērunt et complūribus interfectīs longius impedītiōribus locīs secūtī paucōs ex suīs dēperdidērunt.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第3巻#28節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。