ガリア戦記 第3巻/注解/3節
表示
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS
ガリア戦記 注解編 | 第3巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 3.
1His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis esset provisum, quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum existimaverat, consilio celeriter convocato sententias exquirere coepit. 2Quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis itineribus possent, prope iam desperata salute non nullae huius modi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eo pervenissent ad salutem contenderent. 3Maiori tamen parti placuit, hoc reservato ad extremum consilio, interim rei eventum experiri et castra defendere.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] III. ①Hīs nūntiīs acceptīs Galba, cum neque opus hībernōrum mūnītiōnēsque plēnē essent perfectae neque dē frūmentō reliquōque commeātū satis esset prōvīsum, quod dēditiōne factā obsidibusque acceptīs nihil dē bellō timendum exīstimāverat, cōnsiliō celeriter convocātō sententiās exquīrere coepit. ②Quō in cōnsiliō, cum tantum repentīnī perīculī praeter opīniōnem accidisset ac iam omnia ferē superiōra loca multitūdine armātōrum complēta cōnspicerentur neque subsidiō venīrī neque commeātūs supportārī interclūsīs itineribus possent, prope iam dēspērātā salūte nōn nūllae hūius modī sententiae dīcēbantur, ut impedīmentīs relictīs ēruptiōne factā īsdem itineribus quibus eō pervēnissent ad salūtem contenderent. ③Māiōrī tamen partī placuit, hōc reservātō ad extrēmum cōnsiliō, interim reī ēventum experīrī et castra dēfendere.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第3巻#3節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。