コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第3巻/注解/4節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 3節 | 4節 | 5節  

原文テキスト[編集]

[1] 4.    1Brevi spatio interiecto, vix ut eis rebus quas constituissent collocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere.    2Nostri primo integris viribus fortiter repugnare neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere, ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre,    3sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant;    4quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] IV.    Brevī spatiō interiectō, vix ut iīs rēbus quās cōnstituissent conlocandīs atque administrandīs tempus darētur, hostēs ex omnibus partibus signō datō dēcurrere, lapidēs gaesaque in vallum conicere.    Nostrī prīmō integrīs vīribus fortiter repugnāre neque ūllum frūstrā tēlum ex locō superiōre mittere, ut quaeque pars castrōrum nūdāta dēfēnsōribus premī vidēbātur, eō occurrere et auxilium ferre,    sed hōc superārī quod diūturnitāte pugnae hostēs dēfessī proeliō excēdēbant, aliī integrīs vīribus succēdēbant;    quārum rērum ā nostrīs propter paucitātem fierī nihil poterat, ac nōn modo dēfessō ex pugnā excēdendī, sed nē saucio quidem eius locī ubi cōnstiterat relinquendī ac suī recipiendī facultās dabātur.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]