ガリア戦記 第3巻/注解/8節
表示
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS
ガリア戦記 注解編 | 第3巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 8. 1Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum earum, quod et navis habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu nauticarum rerum reliquos antecedunt, et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnis fere qui eo mari uti consuerunt habent vectigalis. 2Ab his fit initium retinendi Sili atque Velani, quod per eos suos se obsides quos Crasso dedissent reciperaturos existimabant. 3Horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent, et celeriter missis legatis per suos principes inter se coniurant, nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnis fortunae exitum esse laturos; 4reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam Romanorum servitutem perferre mallent. 5Omni ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta, communem legationem ad P. Crassum mittunt: si velit suos recipere, obsides sibi remittat.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] VIII.
①Huius est cīvitātis longē amplissima auctōritās omnis ōrae maritimae regiōnum eārum, quod et nāvīs habent Venetī plūrimās, quibus in Britanniam nāvigāre cōnsuērunt, et scientiā atque ūsū nauticārum rērum reliquos antecēdunt, et in magnō impetū maris atque apertō paucīs portibus interiectīs, quōs tenent ipsī, omnīs ferē quī eō marī ūtī cōnsuērunt habent vectīgālīs. ②Ab hīs fit initium retinendī Sīlī atque Velānī, quod per eōs suōs sē obsidēs quōs Crassō dedissent reciperātūrōs exīstimābant. ③Hōrum auctōritāte fīnitimī adductī, ut sunt Gallorum subita et repentīna cōnsilia, eādem dē causā Trebium Terrasidiumque retinent, et celeriter missīs lēgātīs per suōs principēs inter sē coniūrant, nihil nisi commūnī cōnsiliō āctūrōs eundemque omnīs fortūnae exitum esse lātūrōs; ④reliquāsque cīvitātēs sollicitant, ut in eā lībertāte quam ā māiōribus accēperint permanēre quam Rōmānōrum servitūtem perferre māllent. ⑤Omnī ōrā maritimā celeriter ad suam sententiam perductā, commūnem lēgātiōnem ad P. Crassum mittunt: sī velit suōs recipere, obsidēs sibi remittat.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第3巻#8節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。