ガリア戦記 第4巻/注解/2節
表示
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 2. 1Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. 2Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis his non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, prava atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. 3Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur equosque eodem remanere vestigio assuefecerunt, ad quos se celeriter cum usus est recipiunt; 4neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. 5Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. 6Vinum ad se omnino importari non sinunt, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] II. ①Mercātōribus est aditus magis eō, ut quae bellō cēperint, quibus vēndant habeant, quam quō ūllam rem ad sē importārī dēsīderent. ②Quīn etiam iūmentīs, quibus maximē Gallī dēlectantur quaeque impēnsō parant pretiō, Germānī importātīs hīs nōn ūtuntur, sed quae sunt apud eōs nāta, prāva atque dēfōrmia, haec cotīdiānā exercitātiōne summī ut sint labōris efficiunt. ③Equestribus proeliīs saepe ex equīs dēsiliunt ac pedibus proeliantur, equōsque eodem remanēre vestīgiō assuēfēcērunt, ad quōs sē celeriter cum ūsus est recipiunt; ④neque eōrum mōribus turpius quicquam aut inertius habētur quam ephippiīs ūtī. ⑤Itaque ad quemvīs numerum ephippiātōrum equitum quamvīs paucī adīre audent. ⑥Vīnum ad sē omnīnō importārī nōn sinunt, quod eā rē ad labōrem ferendum remollēscere hominēs atque effēminārī arbitrantur.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#2節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。