ガリア戦記 第4巻/注解/3節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 2節 | 3節 | 4節  

原文テキスト[編集]

[1] 3.    1Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacare agros:    hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere non posse.    2Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum sescenta agri vacare dicuntur.    3Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum, et  paulo quam sunt eiusdem generis et ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multumque ad eos mercatores ventitant, et ipsi propter propinquitatem quod Gallicis sunt moribus assuefacti.    4Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatemque civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigalis sibi fecerunt ac multo humiliores infirmioresque redegerunt.


テキスト引用についての注記
† ~ † : 校訂者が、テキストが壊れていると判断した箇所。

整形テキスト[編集]

[2] III.    Pūblicē maximam putant esse laudem quam lātissimē ā suīs fīnibus vacāre agrōs:    hāc rē significārī magnum numerum cīvitātum suam vim sustinēre nōn posse.    Itaque ūnā ex parte ā Suēbīs circiter mīlia passuum sescenta agrī vacāre dīcuntur.    Ad alteram partem succēdunt Ubiī, quōrum fuit cīvitās ampla atque flōrēns, ut est captus Germānōrum, et paulō quam sunt eiusdem generis et cēterīs hūmāniōrēs, proptereā quod Rhēnum attingunt multumque ad eōs mercātōrēs ventitant, et ipsī propter propinquitātem quod Gallicīs sunt mōribus adsuēfactī.    Hōs cum Suēbī multīs saepe bellīs expertī propter amplitūdinem gravitātemque cīvitātis fīnibus expellere nōn potuissent, tamen vectīgālēs sibi fēcērunt ac multō humiliōrēs īnfirmiōrēsque redēgērunt.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]