ガリア戦記 第4巻/注解/25節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 24節 | 25節 | 26節  

原文テキスト[編集]

[1] 25.    1Quod ubi Caesar animadvertit, navis longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostis propelli ac summoveri iussit;    quae res magno usui nostris fuit.    2Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt.    3Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis aquilam ferebat, contestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, ' desilite ', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere:    ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.'    4Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostis aquilam ferre coepit.    5Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt.    6Hos item ex †proximis primis† navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus appropinquarunt.


テキスト引用についての注記
  •  '  '  : 直接話法で描写された会話部分。

整形テキスト[編集]

[2] XXV.    Quod ubi Caesar animadvertit, nāvēs longās, quarum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī ac submovērī iussit;    quae rēs magnō ūsuī nostrīs fuit.    Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt ac paulum modo pedem rettulērunt.    Atque nostrīs mīlitibus cūnctantibus, maximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam ferēbat, contestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, ' dēsilīte ' , inquit, ' mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere:    ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.'    Hoc cum vōce magnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostīs aquilam ferre coepit.    Tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt.    Hōs item ex †proximīs prīmīs† nāvibus cum cōnspexissent, subsecūtī hostibus adpropinquārunt.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]