ガリア戦記 第4巻/注解/26節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 25節 | 26節 | 27節  

原文テキスト[編集]

[1] 26.    1Pugnatum est ab utrisque acriter.    Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se aggregabat, magnopere perturbabantur;    2hostes vero, notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singularis ex navi egredientis conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur,    3plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant.    4Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit et, quos laborantis conspexerat, his subsidia summittebat.    5Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostis impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant.    Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XXVI.    Pugnātum est ab utrīsque ācriter.    Nostrī tamen, quod neque ōrdinēs servāre neque firmiter īnsistere neque signa subsequī poterant atque alius aliā ex nāvī quibuscumque signīs occurrerat sē adgregābat, magnopere perturbābantur;    hostēs vērō, nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs cōnspexerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur,    plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tēla coniciēbant.    Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia mīlitibus complērī iussit et, quōs labōrantēs cōnspexerat, hīs subsidia submittēbat.    Nostrī, simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostēs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt;    neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant.    Hōc ūnum ad prīstinam fortūnam Caesarī dēfuit.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]