ガリア戦記 第4巻/注解/30節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 29節 | 30節 | 31節  

原文テキスト[編集]

[1] 30.    1Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se collocuti, cum equites et navis et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat,    2optimum factu esse duxerunt, rebellione facta, frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod eis superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant.    3Itaque, rursus coniuratione facta, paulatim ex castris discedere ac suos clam ex agris deducere coeperunt.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XXX.    Quibus rēbus cognitīs, prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, inter sē conlocūtī, cum et equitēs et nāvēs et frūmentum Rōmānīs dēesse intellegerent et paucitātem mīlitum ex castrōrum exiguitāte cognōscerent, quae hōc erant etiam angustiōra quod sine impedīmentīs Caesar legiōnēs trānsportāverat,    optimum factū esse dūxērunt, rebelliōne factā, frūmentō commeātūque nostrōs prohibēre et rem in hiemem prōdūcere, quod iīs superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā bellī īnferendī causā in Britanniam trānsitūrum cōnfīdēbant.    Itaque, rūrsus coniūrātiōne factā, paulātim ex castrīs discēdere ac suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]