ガリア戦記 第4巻/注解/31節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 30節 | 31節 | 32節  

原文テキスト[編集]

[1] 31.    1At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod accidit suspicabatur.    2Itaque ad omnis casus subsidia comparabat.    Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat.    3Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari commode posset effecit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XXXI.    At Caesar, etsī nōndum eōrum cōnsilia cognōverat, tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eō quod obsidēs dare intermīserant fore id quod accidit suspicābātur.    Itaque ad omnēs cāsūs subsidia comparābat.    Nam et frūmentum ex agrīs cotīdiē in castra cōnferēbat et quae gravissimē adflīctae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur et quae ad eās rēs erant ūsuī ex continentī comportārī iubēbat.    Itaque, cum summō studiō ā mīlitibus administrārētur, XII nāvibus āmissīs, reliquīs ut nāvigārī commodē posset effēcit.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]