ガリア戦記 第5巻/注解/1節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 1.
1L. Domitio App. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme navis aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. 2Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus. 3Has omnis actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat. 4Ea quae sunt usui ad armandas navis ex Hispania apportari iubet. 5Ipse, conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. 6Eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet. 7Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio; seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere. 8Percepta oratione eorum, Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. 9Eis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque constituant.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] I.
①Lūciō Domitiō Appiō Claudiō cōnsulibus, discēdēns ab hībernīs Caesar in Ītaliam, ut quotannīs facere cōnsuerat, lēgātīs imperat quōs legiōnibus praefēcerat utī quam plūrimās possent hieme nāvēs aedificandās veterēsque reficiendās cūrārent. Eārum modum fōrmamque dēmōnstrat. ②Ad celeritātem onerandī subductiōnēsque paulō facit humiliōrēs quam quibus in nostrō marī ūtī cōnsuēvimus, atque id eo magis quod propter crēbrās commūtātiōnēs aestuum minus magnōs ibi flūctūs fierī cognōverat; ad onera, ad multitūdinem iūmentōrum trānsportandam paulō lātiōrēs quam quibus in reliquīs ūtimur maribus. ③Hās omnēs āctuāriās imperat fierī, quam ad rem multum humilitās adiuvat. ④Ea quae sunt ūsuī ad armandās nāvēs ex Hispāniā adportārī iubet. ⑤Ipse, conventibus Galliae citeriōris perāctīs in Illyricum proficīscitur, quod ā Pīrustīs fīnitimam partem prōvinciae incursiōnibus vāstārī audiēbat. ⑥Eō cum vēnisset, cīvitātibus mīlitēs imperat certumque in locum convenīre iubet. ⑦Quā rē nūntiātā Pīrustae lēgātōs ad eum mittunt quī doceant nihil eārum rērum pūblicō factum cōnsiliō; sēsēque parātōs esse dēmōnstrant omnibus ratiōnibus dē iniūriīs satisfacere. ⑧Perceptā ōrātiōne eōrum, Caesar obsidēs imperat eōsque ad certam diem addūcī iubet; nisi ita fēcerint, sēsē bellō cīvitātem persecūtūrum dēmōnstrat. ⑨Iīs ad diem adductīs, ut imperāverat, arbitrōs inter cīvitātēs dat quī litem aestiment poenamque cōnstituant.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#1節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。