ガリア戦記 第5巻/注解/2節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 2. 1His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. 2Eo cum venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa omnium rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus navis et longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint. 3Collaudatis militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnis ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum a continenti. Huic rei quod satis esse visum est militum reliquit: 4ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in finis Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] II.
①Hīs cōnfectīs rēbus conventibusque perāctīs, in citeriōrem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficīscitur. ②Eō cum vēnisset, circuītīs omnibus hībernīs, singulārī mīlitum studiō in summā omnium rērum inopiā circiter sescentās (DC) eius generis cuius suprā dēmōnstrāvimus nāvēs et longās duodētrīgintā (XXVIII) invenit īnstrūctās neque multum abesse ab eō quīn paucīs diēbus dēdūcī possint. ③Conlaudātīs mīlitibus atque iīs quī negōtiō praefuerant, quid fierī velit ostendit atque omnēs ad portum Itium convenīre iubet, quō ex portū commodissimum in Britanniam trāiectum esse cognōverat, circiter mīlium passuum trīgintā (XXX) trānsmissum ā continentī. Huic reī quod satis esse vīsum est mīlitum relīquit: ④ipse cum legiōnibus expedītīs quattuor (IIII) et equitibus octingentīs (DCCC) in fīnēs Trēverōrum proficīscitur, quod hī neque ad concilia veniēbant neque imperiō pārēbant Germānōsque Transrhēnānōs sollicitāre dīcēbantur.
- 注記
- 原文の collaudātīs, eīs, fīnīs, nāvīs, omnīs などは、
それぞれ conlaudātīs, iīs, fīnēs, nāvēs, omnēs などとした。
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#2節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。