ガリア戦記 第5巻/注解/21節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 20節 | 21節 | 22節  

原文テキスト[編集]

[1] 21.    1Trinobantibus defensis atque ab omni militum iniuria prohibitis, Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis sese Caesari dedunt.    2Ab eis cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit.    3Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt.    4Eo proficiscitur cum legionibus;    locum reperit egregie natura atque opere munitum;    tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit.    5Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt.    6Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XXI.    Trinovantibus dēfēnsīs atque ab omnī mīlitum iniūriā prohibitīs, Cenimanī, Segontiacī, Ancalitēs, Bibrocī, Cassī lēgātiōnibus missīs sēsē Caesarī dēdunt.    Ab iīs cognōscit nōn longē ex eō locō oppidum Cassivellaunī abesse silvīs palūdibusque mūnītum, quō satis magnus hominum pecorisque numerus convēnerit.    Oppidum autem Britannī vocant, cum silvās impedītās vallō atque fossā mūniērunt, quō incursiōnis hostium vītandae causā convenīre cōnsuērunt.    Eō proficīscitur cum legiōnibus;    locum reperit ēgregiē nātūrā atque opere mūnītum;    tamen hunc duābus ex partibus oppugnāre contendit.    Hostēs paulīsper morātī mīlitum nostrōrum impetum nōn tulērunt sēsēque aliā ex parte oppidī ēiēcērunt.    Magnus ibi numerus pecoris repertus, multīque in fugā sunt comprehēnsī atque interfectī.


注記
  • ①項
    • Trinovantibus : α系写本の表記は Trinobantibus で、
               β系写本の表記は Trinovantibus となっている。



注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]