ガリア戦記 第5巻/注解/24節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 23節 | 24節 | 25節  

原文テキスト[編集]

[1] 24.    1Subductis navibus, concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis collocare, legionesque in pluris civitates distribuere.     2Ex quibus unam in Morinos ducendam C. Fabio legato dedit, alteram in Nervios Q. Ciceroni, tertiam in Esubios L. Roscio;     quartam in Remis cum T. Labieno in confinio Treverorum hiemare iussit.    3Tris in  Belgis  collocavit:     eis M. Crassum quaestorem et L. Munatium Plancum et C. Trebonium legatos praefecit.     4Unam legionem, quam proxime trans Padum conscripserat, et cohortis V in Eburones, quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit.    5Eis militibus Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit.    6Ad hunc modum distributis legionibus, facillime inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit.    7Atque harum tamen omnium legionum hiberna, praeter eam quam L. Roscio in pacatissimam et quietissimam partem ducendam dederat, milibus passuum centum continebantur.    8Ipse interea, quoad legiones collocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari constituit.


テキスト引用についての注記
 : 校訂者がテクストが壊れていると見なした箇所。α系写本では Belgis、β系写本では Belgio となっている。

整形テキスト[編集]

[2] XXIV.    Subductīs nāvibus, conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, coāctus est aliter ac superiōribus annīs exercitum in hībernīs conlocāre, legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere.    Ex quibus ūnam in Morinōs dūcendam Gāiō Fabiō lēgātō dedit, alteram in Nerviōs Quīntō Cicerōnī, tertiam in Esubiōs Lūciō Rosciō;    quārtam in Rēmīs cum Titō Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit.    Trēs in Belgīs conlocāvit:      iīs Mārcum Crassum quaestōrem et Lūcium Munātium Plancum et Gāium Trebōnium lēgātōs praefēcit.    Ūnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortēs quīnque (V) in Eburōnēs, quōrum pars maxima est inter Mosam ac Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorīgis et Catuvolcī erant, mīsit.    iīs mīlitibus Quīntum Titūrium Sabīnum et Lūcium Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit.    Ad hunc modum distribūtīs legiōnibus, facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit.    Atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna, praeter eam quam Lūciō Rosciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum centum continēbantur.    Ipse intereā, quoad legiōnēs conlocātās mūnītaque hīberna cognōvisset, in Galliā morārī cōnstituit.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]