ガリア戦記 第5巻/注解/25節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 25.
1Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant. 2Huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus, maiorum locum restituerat. 3Tertium iam hunc annum regnantem †inimicis, iam multis palam ex civitate et eis auctoribus eum †interfecerunt. Defertur ea res ad Caesarem. 4Ille veritus, quod ad pluris pertinebat, ne civitas eorum impulsu deficeret, L. Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare, quorumque opera cognoverat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere. 5Interim ab omnibus legatis quaestoribusque, quibus legiones tradiderat certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.
- テキスト引用についての注記
- † ~ : 校訂者がテクストが壊れていると見なした箇所。
整形テキスト
[編集][2] XXV.
①Erat in Carnūtibus summō locō nātus Tasgetius, cuius māiōrēs in suā cīvitāte rēgnum obtinuerant. ②Huic Caesar prō eius virtūte atque in sē benevolentiā, quod in omnibus bellīs singulārī eius operā fuerat ūsus, maiōrum locum restituerat. ③Tertium iam hunc annum rēgnantem inimīcīs, iam multīs palam ex cīvitāte et iīs auctōribus eum interfēcērunt . Dēfertur ea rēs ad Caesarem. ④Ille veritus, quod ad plūrēs pertinēbat, nē cīvitās eōrum impulsū dēficeret, Lūcium Plancum cum legiōne ex Belgiō celeriter in Carnūtēs proficīscī iubet ibique hiemāre, quōrumque operā cognōverat Tasgetium interfectum, hōs comprehēnsōs ad sē mittere. ⑤Interim ab omnibus lēgātīs quaestōribusque, quibus legiōnēs trādiderat certior factus est in hīberna perventum locumque hībernīs esse mūnītum.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#25節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。