ガリア戦記 第5巻/注解/3節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 3. 1Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. 2In ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix; 3e quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, se suosque omnis in officio futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit, quaeque in Treveris gererentur ostendit. 4At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere, eisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios finis Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. 5Sed postea quam non nulli principes ex ea civitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus ne ab omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit: 6sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur. 7Itaque esse civitatem in sua potestate, seque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum, suas civitatisque fortunas eius fidei permissurum.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] III.
①Haec cīvitās longē plūrimum tōtīus Galliae equitātū valet magnāsque habet cōpiās peditum Rhēnumque, ut suprā dēmōnstrāvimus, tangit. ②In eā cīvitāte duo dē principātū inter sē contendēbant, Indūtiomārus et Cingetorīx; ③ē quibus alter, simul atque dē Caesaris legiōnumque adventū cognitum est, ad eum vēnit, sē suōsque omnēs in officiō futūrōs neque ab amīcitiā populī Rōmānī dēfectūrōs cōnfirmāvit, quaeque in Trēverīs gererentur ostendit. ④At Indūtiomārus equitātum peditātumque cōgere, iīsque quī per aetātem in armīs esse nōn poterant in silvam Arduennam abditīs, quae ingentī magnitūdine per mediōs fīnēs Trēverōrum ā flūmine Rhēnō ad initium Rēmōrum pertinet, bellum parāre īnstituit. ⑤Sed posteā quam nōn nullī prīncipēs ex eā cīvitāte et familiāritāte Cingetorīgis adductī et adventū nostrī exercitūs perterritī ad Caesarem vēnērunt et dē suīs prīvātim rēbus ab eō petere coepērunt, quoniam cīvitātī cōnsulere nōn possent, veritus nē ab omnibus dēsererētur Indūtiomārus lēgātōs ad Caesarem mittit: ⑥sēsē idcircō ab suīs discēdere atque ad eum venīre nōluisse, quō facilius cīvitātem in officiō continēret, nē omnis nōbilitātis discessū plēbs propter imprūdentiam lāberētur. ⑦Itaque esse cīvitātem in suā potestāte, sēque, sī Caesar permitteret, ad eum in castra ventūrum, suās cīvitātisque fortūnās eius fideī permissūrum.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#3節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。