コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第5巻/注解/37節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 36節 | 37節 | 38節  

原文テキスト

[編集]
[1] 37.    1Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant imperat.    2Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur.    3Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant.    4Ibi L. Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum.    Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi.    5Ex quibus L. Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit;    ipse pro castris fortissime pugnans occiditur.    6Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent;    noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt.    7Pauci ex proelio elapsi incertis itineribus per silvas ad T. Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

[編集]
[2] XXXVII.    Sabīnus, quōs in praesentiā tribūnōs mīlitum circum sē habēbat, et prīmōrum ōrdinum centuriōnēs sē sequī iubet et, cum propius Ambiorīgem accessisset, iussus arma abicere imperātum facit suīsque, ut idem faciant, imperat.    Interim, dum dē condiciōnibus inter sē agunt longiorque cōnsultō ab Ambiorīge īnstituitur sermō, paulātim circumventus interficitur.    Tum vērō suō mōre victōriam conclāmant atque ululātum tollunt impetūque in nostrōs factō ōrdinēs perturbant.    Ibi Lūcius Cotta pugnāns interficitur cum maximā parte mīlitum.      Reliquī sē in castra recipiunt unde erant ēgressī.    Ex quibus Lūcius Petrosidius aquilifer, cum magnā multitūdine hostium premerētur, aquilam intrā vāllum prōiēcit;      ipse prō castrīs fortissimē pugnāns occīditur.    Illī aegrē ad noctem oppugnātiōnem sustinent;      noctū ad ūnum omnēs dēspērātā salūte sē ipsī interficiunt.    Paucī ex proeliō ēlāpsī incertīs itineribus per silvās ad Titum Labiēnum lēgātum in hīberna perveniunt atque eum dē rēbus gestīs certiōrem faciunt.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]