ガリア戦記 第5巻/注解/38節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 37節 | 38節 | 39節  

原文テキスト[編集]

[1] 38.    1Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur;    neque noctem neque diem intermittit peditatumque sese subsequi iubet.    2Re demonstrata Aduatucisque concitatis, postero die in Nervios pervenit hortaturque ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant:    3interfectos esse legatos duo magnamque partem exercitus interisse demonstrat;    4nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici;    se ad eam rem profitetur adiutorem.    Facile hac oratione Nerviis persuadet.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] XXXVIII.    Hāc victōriā sublātus Ambiorīx statim cum equitātū in Atuatucōs, quī erant eius rēgnō fīnitimī, proficīscitur;      neque noctem neque diem intermittit peditātumque sēsē subsequī iubet.      Rē dēmōnstrātā Atuatucīsque concitātīs, posterō diē in Nerviōs pervenit hortāturque nē suī in perpetuum līberandī atque ulcīscendī Rōmānōs prō iīs quās accēperint iniūriīs occāsiōnem dīmittant:    interfectōs esse lēgātōs duo magnamque partem exercitūs interīsse dēmōnstrat;    nihil esse negōtiī subitō oppressam legiōnem quae cum Cicerōne hiemet interficī;    sē ad eam rem profitētur adiūtōrem.    Facile hāc ōrātiōne Nerviīs persuādet.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]