コンテンツにスキップ

ガリア戦記 第5巻/注解/48節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 47節 | 48節 | 49節  

原文テキスト

[編集]
[1] 48    1Caesar, consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat.    2Venit magnis itineribus in Nerviorum finis.    Ibi ex captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit.    3Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti ad Ciceronem epistolam deferat.    4Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur.    5Si adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad ammentum deligata intra munitionem castrorum abiciat.    6In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore;    hortatur ut pristinam virtutem retineat.    7Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit.    8Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem defertur.    9Ille perlectam in conventu militum recitat, maximaque omnis laetitia adficit.    10Tum fumi incendiorum procul videbantur, quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.


テキスト引用についての注記



整形テキスト

[編集]
[2] XLVIII.    Caesar, cōnsiliō eius probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās redierat, tamen ūnum commūnis salūtis auxilium in celeritāte pōnēbat.       Vēnit magnīs itineribus in Nerviōrum fīnēs.    Ibi ex captīvīs cognōscit quae apud Cicerōnem gerantur quantōque in perīculō rēs sit.    Tum cuidam ex equitibus Gallīs magnīs praemiīs persuādet utī ad Cicerōnem epistolam dēferat.    Hanc Graecīs cōnscrīptam litterīs mittit, nē interceptā epistolā nostra ab hostibus cōnsilia cognōscantur.    Sī adīre nōn possit, monet ut trāgulam cum epistolā ad ammentum dēligātā intrā mūnītiōnem castrōrum abiciat.    In litterīs scrībit sē cum legiōnibus profectum celeriter adfore;    hortātur ut prīstinam virtūtem retineat.    Gallus perīculum veritus, ut erat praeceptum, trāgulam mittit.    Haec cāsū ad turrim adhaesit neque ab nostrīs bīduō animadversa tertiō diē ā quōdam mīlite cōnspicitur, dēmpta ad Cicerōnem dēfertur.    Ille perlēctam in conventū mīlitum recitat, maximāque omnēs laetitiā adficit. Tum fūmī incendiōrum procul vidēbantur,    quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit.


注記


注解

[編集]

1項

[編集]

語釈




訳文

[編集]

脚注

[編集]
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

[編集]

関連項目

[編集]

関連記事

[編集]

外部リンク

[編集]