ガリア戦記 第6巻/注解/10節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 10.
1Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior Suebos omnis in unum locum copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum sint imperio denuntiare ut auxilia peditatus equitatusque mittant. 2His cognitis rebus, rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Ubiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; 3mandat ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant. 4Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnis, postea quam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis quas coegissent penitus ad extremos finis sese recepisse: 5silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
- テキスト引用についての注記
- postea quam : posteaquam と表記する校訂版もある。
整形テキスト
[編集][2] X.
①Interim paucīs post diēbus fit ab Ubiīs certior Suēbōs omnēs in ūnum locum cōpiās cōgere atque iīs nātiōnibus quae sub eōrum sint imperiō dēnūntiāre ut auxilia peditātūs equitātūsque mittant. ②Hīs cognitīs rēbus, rem frūmentāriam prōvidet, castrīs idōneum locum dēligit; Ubiīs imperat ut pecora dēdūcant suaque omnia ex agrīs in oppida cōnferant, spērāns barbarōs atque imperītōs hominēs inopiā cibāriōrum adductōs ad inīquam pugnandī condiciōnem posse dēdūcī; ③mandat ut crēbrōs explōrātōrēs in Suēbōs mittant quaeque apud eōs gerantur cognōscant. ④Illī imperāta faciunt et paucīs diēbus intermissīs referunt: Suēbōs omnēs, posteā quam certiōrēs nūntiī dē exercitū Rōmānōrum vēnerint, cum omnibus suīs sociōrumque cōpiīs quās coēgissent penitus ad extrēmōs fīnēs sēsē recēpisse: ⑤silvam esse ibi īnfīnītā magnitūdine, quae appellātur Bācēnis; hanc longē intrōrsus pertinēre et prō nātīvō mūrō obiectam Chēruscōs ab Suēbīs Suēbōsque ab Chēruscīs iniūriīs incursiōnibusque prohibēre: ad eius initium silvae Suēbōs adventum Rōmānōrum exspectāre cōnstituisse.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#10節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。