ガリア戦記 第6巻/注解/9節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 9. 1Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum transire constituit: 2quarum una erat, quod auxilia contra se Treveris miserant; altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. 3His constitutis rebus, paulum supra eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem instituit. 4Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. 5Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto ne quis ab his subito motus oreretur, reliquas copias equitatumque traducit. 6Ubii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam: 7petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur. 8Cognita Caesar causa repperit ab Suebis auxilia missa esse; Ubiorum satisfactionem accepit, aditus viasque in Suebos perquirit.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] IX. ①Caesar, postquam ex Menapiīs in Trēverōs vēnit, duābus dē causīs Rhēnum trānsīre cōnstituit: ②quārum ūna erat, quod auxilia contrā sē Trēverīs mīserant; altera, nē ad eōs Ambiorīx receptum habēret. ③Hīs cōnstitūtīs rēbus, paulum suprā eum locum quō ante exercitum trādūxerat facere pontem īnstituit. ④Nōtā atque īnstitūtā ratiōne magnō mīlitum studiō paucīs diēbus opus efficitur. ⑤Fīrmō in Trēverīs ad pontem praesidiō relīctō nē quis ab hīs subitō mōtus orerētur, reliquās cōpiās equitātumque trādūcit. ⑥Ubiī, quī ante obsidēs dederant atque in dēditiōnem vēnerant, pūrgandī suī causā ad eum lēgātōs mittunt quī doceant neque auxilia ex suā cīvitāte in Trēverōs missa neque ab sē fidem laesam: ⑦petunt atque ōrant ut sibi parcat, nē commūnī odiō Germānōrum innocentēs prō nocentibus poenās pendant; sī amplius obsidum vellet, dare pollicentur. ⑧Cognitā Caesar causā repperit ab Suēbīs auxilia missa esse; Ubiōrum satisfactiōnem accepit, aditūs viāsque in Suēbōs perquīrit.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#9節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。