ガリア戦記 第1巻/注解/16節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 15節 | 16節 | 17節  

原文テキスト[編集]

[1] 16. 1Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare.   2nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat.   3eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat, propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat.   4diem ex die ducere Haedui: conferri comportari adesse dicere.   5ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, 6graviter eos accusat quod cum neque emi neque ex agris sumi possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit. multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur.


テキスト引用についての注記
  • [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est] : Schiller(『ローマ帝国史』の著者)により削除提案され(del.)、Meusel, Fuchs, Klotz らはこれを採り上げている。
    • Koller は擁護し(def.)、ConstansBarwickSeel, Hering らはこちらを支持する。
  • Arar, -aris (第三変化名詞、河川名) の単数・奪格 : ArarīArare の2通りがある(13節で既出)。
    Arari (Ararī) : 写本T ではこの語形となっており、Klotz, Seel, Hering はこの語形を採る。
    Arare : α ρ系写本や写本V では、この語形となっており、Constans はこちらを採る。
  • uti minus : Meusel, Klotz, Hering らはこの語順を採る。
    • minus uti : Constans, Fuchs, Seel らはこちらの語順を採る。
  • comportari : Constans, Heringconportari と表記している。
  • praeerat : (三人称・単数・未完了過去) Nicasius による修正で、多くの校訂版に支持されている。
    主要写本ω では、praeerant (三人称・複数・未完了過去) となっている。
  • possit (三人称・単数・現在・能動・接続法) : Meusel による修正提案で、Klotz, Fuchs, Hering はこれを支持する。
    • posset (三人称・単数・未完了過去・能動・接続法) : 主要写本ω の記述で、Seel, Constans はこちらを支持する。

整形テキスト[編集]

[2] XVI.   《1》 Interim cotīdiē Caesar Haeduōs frūmentum, quod essent pūblicē pollicitī, flāgitāre.   《2》 Nam propter frīgora [quod Gallia sub septentriōnibus, ut ante dictum est, posita est] nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis magna cōpia suppetēbat.   《3》 Eō autem frūmentō, quod flūmine Ararī nāvibus subvēxerat, proptereā ūtī minus poterat, quod iter ab Ararī Helvētiī āverterant, ā quibus discēdere nōlēbat.   《4》 Diem ex diē dūcere Haeduī: cōnferrī, comportārī, adesse dīcere.   《5》 Ubi sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre, quō diē frūmentum mīlitibus mētīrī oportēret, convocātīs eōrum prīncipibus, quōrum magnam cōpiam in castrīs habēbat, in hīs Dīviciācō et Liscō, quī summō magistrātuī praeerat, quem vergobretum appellant Haeduī, quī creātur annuus et vītae necisque in suōs habet potestātem,   《6》 graviter eōs accūsat, quod, cum neque emī neque ex agrīs sūmī possit, tam necessāriō tempore, tam propinquīs hostibus ab iīs nōn sublevētur, praesertim cum magnā ex parte eōrum precibus adductus bellum suscēperit.   Multō etiam gravius, quod sit dēstitūtus, queritur.


注解[編集]

1項[編集]

語釈




脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]