ガリア戦記 第2巻/注解/8節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
ナビゲーションに移動 検索に移動
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・SECVNDVS


  ガリア戦記 注解編     第2巻  

 7節 | 8節 | 9節  

原文テキスト[編集]

[1] 8.    1Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit;    cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur.    2Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura opportuno atque idoneo, quod is collis ubi castra posita erant paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in frontem leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat,    3ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum quadringentorum,    4et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta collocavit ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent.    5Hoc facto, duabus legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas sex legiones pro castris in acie constituit.    Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerant.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] VIII.    Caesar primō et propter multitūdinem hostium et propter eximiam opīniōnem virtūtis proeliō supersedēre statuit;    cotīdiē tamen equestribus proeliīs, quid hostis virtūte posset et quid nostrī audērent perīclitābātur.    Ubi nostrōs nōn esse īnferiōrēs intellēxit, locō prō castrīs ad aciem īnstruendam nātūrā opportūnō atque idōneō, ── quod is collis, ubi castra posita erant, paululum ex plānitiē ēditus tantum adversus in lātitūdinem patēbat, quantum locī aciēs īnstrūcta tenēre poterat, atque ex utrāque parte lateris dēiectūs habēbat et in fronte[m] lēniter fastīgātus paulātim ad plānitiem redībat ──,    ab utrōque latere eius collis trānsversam fossam obdūxit circiter passuum quadringentōrum (CCCC, CD),    (4*)et ad extrēmās fossās castella cōnstituit ibique tormenta conlocāvit, nē, cum aciem īnstrūxisset, hostēs, quod tantum multitūdine poterant, ab lateribus pugnantēs suōs circumvenīre possent.    Hōc factō  duābus legiōnibus, quās proximē cōnscrīpserat, in castrīs relictīs, ut, sī quō opus esset subsidiō, dūcī possent, reliquās sex (VI) legiōnēs prō castrīs in aciē cōnstituit.    Hostēs item suās cōpiās ex castrīs ēductās īnstrūxerant.


注記
  • 原文の collocāvit などは、
    それぞれ conlocāvit などとした。
  • ③項  Pontet は、ここから②項とする。
    • tenēre : β系写本の記述で、Klotz, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      • occupāre : α系写本の記述で、Pontet, Holmes, Constans らは、こちらを支持する。
    • in fronte : より後代の写本(ς)の記述で、Holmes, Klotz, Seel らは、こちらを支持する。Heringin fronte[m] と削除提案の形で示す。
      • in frontem : α系写本の記述で、Pontet, Constans らは、こちらを支持する。
      • frontem : β系写本の記述。
  • ④項
    • ab utrōque latere ~ circumvenīre possent. : Klotz, Seel, Hering らは、この部分を④項とする。
      • (4*)et ad extrēmās fossās ~ circumvenīre possent. : Pontet, Holmes, Constans らは、この部分を④項とする。
    • obdūxit : α系写本の記述で、Pontet, Holmes, Constans, Seel らは、こちらを支持する。
      • dūxit : β系写本の記述で、Klotz, Hering らは、こちらを支持する。
  • ⑤項
    • īnstrūxerant (3人称・複数・過去完了・能動・直説法) : 主要写本ω の記述で、Pontet, Constans, Klotz, Seel, Hering らは、こちらを支持する。
      • īnstrūxērunt (3人称・複数・完了・能動・直説法) : 最初の印刷本(ed. pr.)の記述で、Holmes らは、こちらを支持する。

注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]