ガリア戦記 第4巻/注解/4節

出典: フリー教科書『ウィキブックス(Wikibooks)』
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 3節 | 4節 | 5節  

原文テキスト[編集]

[1] 4.    1In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus, qui compluris annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt;    2quas regiones Menapii incolebant et ad utramque ripam fluminis agros, aedificia, vicosque habebant;    3sed tantae multitudinis aditu perterriti ex eis aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant.    4Illi omnia experti, cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorum possent, reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt,    5atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantisque Menapios oppresserunt,    6qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant.    7His interfectis navibusque eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret, flumen transierunt, atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.


テキスト引用についての注記


整形テキスト[編集]

[2] IV.    In eādem causā fuērunt Usipetēs et Tenctērī, quōs suprā dīximus, quī complūrēs annōs Suēbōrum vim sustinuērunt, ad extrēmum tamen agrīs expulsī et multīs locīs Germāniae triennium vagātī ad Rhēnum pervēnērunt;    quās regiōnēs Menapiī incolēbant et ad utramque rīpam flūminis agrōs, aedificia, vīcōsque habēbant;    sed tantae multitūdinis aditū perterriti ex eīs aedificiīs quae trāns flūmen habuerant dēmigrāverant, et cis Rhēnum dispositīs praesidiīs Germānōs trānsīre prohibēbant.    Illī omnia expertī, cum neque vī contendere propter inopiam nāvium neque clam trānsīre propter custōdiās Menapiōrum possent, revertī sē in suās sēdēs regiōnēsque simulāvērunt et trīduī viam prōgressī rūrsus revertērunt,    atque omnī hōc itinere ūnā nocte equitatu cōnfectō īnsciōs inopīnantīsque Menapiōs oppressērunt,    quī dē Germānōrum discessū per explōrātōrēs certiōrēs factī sine metū trāns Rhēnum in suōs vīcōs remigrāverant.    Hīs interfectīs nāvibusque eōrum occupātīs, prius quam ea pars Menapiōrum quae citrā Rhēnum erat certior fieret, flūmen trānsiērunt, atque omnibus eōrum aedificiīs occupātīs reliquam partem hiemis sē eōrum cōpiīs aluērunt.


注記


注解[編集]

1項[編集]

語釈




訳文[編集]

脚注[編集]

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説[編集]

関連項目[編集]

関連記事[編集]

外部リンク[編集]