ガリア戦記 第4巻/注解/5節
表示
C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 5.
1His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. 2Est enim hoc Gallicae consuetudinis uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quod quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant, et mercatores in oppidis vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogant. 3His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] V.
①Hīs dē rēbus Caesar certior factus et īnfirmitātem Gallōrum veritus, quod sunt in cōnsiliīs capiendīs mōbilēs et novīs plērumque rēbus student, nihil hīs committendum exīstimāvit. ②Est enim hōc Gallicae cōnsuētūdinis utī et viātōrēs etiam invītōs cōnsistere cōgant et quod quisque eōrum dē quāque rē audierit aut cognōverit quaerant, et mercātōrēs in oppidīs vulgus circumsistat, quibusque ex regiōnibus veniant quāsque ibi rēs cognōverint prōnūntiāre cōgant. ③Hīs rēbus atque audītiōnibus permōtī dē summīs saepe rēbus cōnsilia ineunt quōrum eōs in vestīgiō paenitēre necesse est, cum incertīs rūmōribus serviant et plērīque ad voluntātem eōrum ficta respondeant.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#5節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。