ガリア戦記 第6巻/注解/5節
表示
C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
---|
原文テキスト
[編集][1] 5. 1Hac parte Galliae pacata, totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit. 2Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo quod meruerat odio civitatis motus exsistat. 3His rebus constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat. 4Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. 5Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur. 6Hoc inito consilio, totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque ad eum legiones proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. 7Illi nulla coacta manu, loci praesidio freti, in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
[編集][2] V.
①Hāc parte Galliae pācātā, tōtus et mente et animō in bellum Trēverōrum et Ambiorīgis īnsistit. ②Cavarīnum cum equitātū Senonum sēcum proficīscī iubet, nē quis aut ex huius īrācundiā aut ex eō, quod meruerat, odiō cīvitātis mōtus exsistat. ③Hīs rēbus cōnstitūtīs, quod prō explōrātō habēbat Ambiorīgem proeliō nōn esse concertātūrum, reliqua eius cōnsilia animō circumspiciēbat. ④Erant Menapiī propinquī Eburōnum fīnibus, perpetuīs palūdibus silvīsque mūnītī, quī ūnī ex Galliā dē pāce ad Caesarem lēgātōs numquam mīserant. Cum hīs esse hospitium Ambiorīgī sciēbat; item per Trēverōs vēnisse Germānīs in amīcitiam cognōverat. ⑤Haec prius illī dētrahenda auxilia exīstimābat quam ipsum bellō lacesseret, nē dēspērātā salūte aut sē in Menapiōs abderet aut cum Trānsrhēnānīs congredī cōgerētur. ⑥Hōc initō cōnsiliō, tōtīus exercitūs impedīmenta ad Labiēnum in Trēverōs mittit duāsque ad eum legiōnēs proficīscī iubet; ipse cum legiōnibus expedītīs quīnque in Menapiōs proficīscitur. ⑦Illī nūllā coāctā manū, locī praesidiō frētī, in silvās palūdēsque cōnfugiunt suaque eōdem cōnferunt.
- 注記
注解
[編集]1項
[編集]
- 語釈
訳文
[編集]- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#5節
脚注
[編集]- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。